- MELCHITA
- MELCHITAagnomen orthodoxis, post Chalcedonense Concilium, ab adversariis adspersum, ab Hebraeo Melech, quod Regem notat. Ita enim velut Regiii seu Imperiales dicti sunt, qui Impcratoris Constantinopolitani, acerrimi huius Concilii defensoris, sententiam sequebantur, Niccph. Calistus l. 18. c. 52. quemadmodum Chalcedonensem, ob eandem causam, ipsum Iusi inianum vocitabant. Vide huius Apologiam l. 7. Cod. de Summa Trin. et infra Monophysitae. Postmodum vero haesit id nominis Graecis, qui, per totum Orientem longe lateque sparsi, Spiritum S. a solo Patre procedere statuunt. Vide Gabrielem Sionitam de Nonnullis Orientalium Urbibus c. 14. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico: inprimis vero Ioann. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 3. c. 17. §. 4. Certe fides non Regum imperio, sed Divinae auctoritati subicieda, vereque illos etiamnum dixeris Melchitas, qui Regum auctoritate ad persecutionem abutuntur, eorum iussa contionantur, coguntque vel per milites immissos, animas Regum parere praescripits. Coeterum veterum Melchitarum hodieque per Orientem numerosissima secta est, eiusdem fere cum Ecclesia Constantinopolitana fidei ac Patriarchae Antiocheno, qui Damasci residet, subiecta. Vide Georg. Hornium Histor. Eccl. supra ubide Iacobitis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.